- BOCCHOR
- BOCCHORnomen Regis Balearium, apud Solin. c. 23. Bocchoris regnum, Baleares, fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. Quod cum alibi nuspiam occurrat, Bocchorum oppidum foederatum Romanis, cuius Plin. meminit l. 4. c. 10. cum genitivo Bocchroum Regum confudisse salmasio videtur. Bocchor enim et Bocchus, item Bogus, Mauritanorum Regum nomina fuêre, quibus in Baleares nullum imperium fuit. Iugurthae remporibus Bochhus Mauris imperabat, de quo diximus. Βίγου mentio, apud Strabonem locis aliquot, quod nomen a Boccho diversum esse, habes ibi l. 17. Bogud latini vocant, ut infra videbimus. Bocchor vero, ex Graeco Βόκχος, apud Iuvenalem, occurrit, Sat.5. v. 90.Propter quod Romae cum Bocchore nemo lavatur.Sed et Bocchoris, Aegyptiorum Regis nomen fuit, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 281. ut et in vocibus Bocchus, Bocchyris, Bogud.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.